Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

Publius Vergilius Maro
Aeneis II

Verg.Aen.2,1-56: JustiDas Troianische Pferd

vorherige Seite

folgende Seite

Aufgabenvorschläge:

  1. Nicht der Dichter, sondern Aeneas selbst erzählt den Untergang Troias, der den Ausgangspunkt und den Anlass seiner Fahrt darstellt, und die Abenteuer der Fahrt im Verlaufe des Geschehens. Diese Erzähltechnik nennt man Apologtechnik. Das Vorbild für Vergils Aeneas ist Homers Odysseus bei den Phäaken: auch er wird dort zum auktorialen Erzähler. Überlegen Sie, worin die Vorteile dieser Erzähltechnik für die Komposition des Gesamtwerkes liegen?

  2. Man hat sich gewundert, dass Vergil die Auslösung der Handlung nicht mit der Abfahrt des Aeneas von der Küste Troias beginnen lässt (So Homer mit Odysseus und römische Vorgänger Vergils mit Aeneas): Überlegen Sie, was Vergil dazu gebracht haben könnte, die "Zerstörung der Stadt" (Iliupersis) in seine Kompositionsplan mit einzubeziehen!

  3. Gliedern Sie die Laokoonszene (2,1-56) möglichst präzise!

 

1
2
3
4
Conticuere omnes intentique ora tenebant;
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum 
5
6
7
8
9
eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi
et quorum pars magna fui. quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Vlixi
temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo
praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
10
11
12
13
14
sed si tantus amor casus cognoscere nostros
et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam. fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum tot iam labentibus annis
15
16
17
18
19
instar montis equum divina Palladis arte
aedificant, sectaque intexunt abiete costas;
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri penitusque cavernas
20
21
22
23
24
ingentis uterumque armato milite complent.
est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
huc se provecti deserto in litore condunt;
25
26
27
28
29
nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.
ergo omnis longo solvit se Teucria luctu;
panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum:
hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
30
31
32
33
34
classibus hic locus, hic acie certare solebant.
pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
35
36
37
38
39
at Capys, et quorum melior sententia menti,
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
scinditur incertum studia in contraria vulgus.
40
41
42
43
44
Primus ibi ante omnis magna comitante caterva
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
et procul 'o miseri, quae tanta insania, cives?
creditis avectos hostis? aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? sic notus Vlixes?
45
46
47
48
49
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
aut haec in nostros fabricata est machina muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'
50
51
52
53
54
sic fatus validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
55
56
impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

1 conticescere, o, ui - verstummen (auf Didos Aufforderung an Aeneas hin, seine Erlebnisse zu erzählen) | ora tenere - die Augen gerichtet halten (beachte den Tempuswechsel!) | 2 inde = deinde | torus, i, m - Polster (h. Speisesofa) | ordiri, ior, orsus sum - anfangen, beginnen | 4 ut = quomodo (indirekte Frage) lamentabilis, e - bejammernswert (proleptisch) | 5 quaeque ipse miserrima vidi = et ea miserrima, quae ipse vidi (entsprechend: et ea, quorum...) | 6 pars magna - ein wesentlicher Teil | talia fando - bei solchem Bericht (Gerundium st. PPA) | 7 Myrmidones, Doloper - sie waren im Gefolge des Achilleus und des Neoptolemos | Ulixi = Ulixis | 8 et = etiam | caelo - Abl.separ.| cadentia = occidentia | 10 si tantus amor <tibi> est = si tantopere cupis (deswegen der Inf. cognoscere st. cognoscendi) | 11 supremus labor - die letzte Not, die Todesnot | 12 refugit - gnom.Pf. | luctu - abl. causae oder modi |13 fata, orum, n - h.: Missgeschick, Misserfolg | 15 instar + Gen - in der Art von, gleich (hoch wie) | 16 intexere, o, ui, textum - einweben, einflechten (h.: verkleiden) | abies, etis, f - Tanne, Fichte (abies secta - Fichtenbrett(er), Planken | costa, ae, f - Rippe | equum  votum <esse> simulant - sie tun so, als ob... | 17 pro reditu - für die glückliche Heimkehr | 18 huc (zu includunt) - wird durch den Dativ caeco lateri ausgeführt | delecta corpora virûm - auserlesene Helden | 19 penitus (adv) - ganz und gar caverna, ae, f - Höhlung | uterum-que - explicativ zu cavernas | milite - kollekt. Sgl. | 21 in conspectu <Troiae> - in Sichtweite, im Gesichtskreis | fama - Abl. | 22 dives + Gen - reich an | 23 statio, onis, f - Anlegestelle | male fida - wenig (kaum) verlässlich | carina, ae, f - Kiel (pars pro toto: Schiff) | 24 verbinde: huc provecti se condunt | 25 nos... rati  <sumus> | 26 Teucria = Teucri | longo luctu . abl. separ. zu se solvit | 27 iuvat - es erfreut, bereitet Freude | Doricus = Graecus (anachronistisch) | videre - sich ansehen (bisher nur Vermutungen) | tendere - zelten, lagern (tentorium - Zelt) | 31 stupere, eo, ui - starr sein, (verblüfft) bestaunen | exitialis, e - unheilvoll, verderblich | innuptae Minervae - gen.obiect. zu donum exitiale | mirantur - constructio ad sensum | 34 dolo - abl.cusae: aus böser Absicht (Thymoetes hatte Grund zur Rache an Priamos, weil er seienn Sohn im Zusammenhang mit Paris' Geburt hatte töten lassen) | fata ferunt - das Schicksalbringt es mit sich, fügt es | 36 pelago - Zieldativ | 37 iubere - h.: auffordern, dafür sein | -que (nach suspectis) = -ve - oder auch | 38 aut - oder wenigstens | terebrare - durchbohren | temptare - erproben = durchsuchen | 39 incertus, a, um - unschlüssig | studium, ii, n - Neigung, Partei | 40 primus - als erster (in seiner caterva): ausgeführt durch ante omnis | ibi - h. temporal | 41 ardens <ira> | summa arx - prädikativ: Burghöhe | 46 machina, ae, f - Gerüst, Belagerungsturm | 47 desuper urbi venire - von oben über die Stadt kommen (urbi - Zieldativ) | 48 error, oris, m - Trug, Kriegslist (= dolus) | 49 et = etiam (=etiam si ferunt) | 51 ferus, i, m - Tier (ferus, a, um - wild) | curvam compagibus - durch sein Gefüge gekrümmt, rundgefügt | alvus, i, f- Wölbung, Bauch | 52 contorquere, eo, torsi, tortum - herumdrehen, schwingen, schleudern | stetit - blieb stecken | gemitum dare = gemere - (dumpf) erdröhnen | 54 si fata deûm <non laeva fuissent> | laevus, a, um - links, ungünstig | 55 impulerat - irreal (fortgesetzt durch staret, maneres) | foedare - zunichte machen, zu Grunde richten | Argolicae latebrae = latebrae Graecorum | 56 arx alta - Vokativ (Personifikation und Apostrophe) 

Maurus Servius Honoratus

     (2,1) conticvere omnes quia supra dixit "fit strepitus tectis". 'conticuere' autem pro conticuerunt: quod metri causa fit vel ratione clausularum. nec est ut quidam dicunt dualis numerus, qui apud Latinos numquam penitus invenitur. et bene 'omnes' addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere. 
intentiqve ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut "tenuitque inhians tria Cerberus ora", id est inmobilia habuit. aut 'tenebant' habebant, ut sit figura et intellegamus 'intenta tenebant', ut Terentius "nam Andriae illi id erat nomen. teneo". ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere, nec advertere. 
     (2,2) inde aphaeresis est, pro deinde: vel ut quidam volunt 'tunc'.
toro oro ab alto summus enim semper est pontificalis locus; non enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere. cum enim dicit de Didone "aurea conposuit sponda mediamque locavit" ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse. et Aeneas ubique quasi sacratus inducitur. dictus autem a tortis herbis est torus. et videtur hic ostendisse "ostroque superbo" et "aulaeis iam se regina superbis", ut aulam significaret. 'ab alto' vero pro 'ex alto'; mutavit praepositionem. pater aeneas honoris hoc nomen est. orsvs propter longam narrationem. et 'orsus' hic 'coepit', alibi 'finit', ut "sic Iuppiter orsus".
     (2,3) infandvm quia viro forti victum se dicere et doloris et pudoris est. ivbes vis, ut "iubeo Chremetem": nam aliter hoc verbum Aeneae persona non recipit. renovare retexere, iterare. 
     (2,4) troianas vt opes sic Horatius "aut pingues Phrygiae Mygdonias opes". 'ut' autem quem ad modum. lamentabile regnvm id est magnum, quasi dignum multa lamentatione, ut "hi multum fleti ad superos". danai Argivi, dicti a Danao rege. nam Graeci proprie sunt Thessali a Graeco rege. 
     (2,5) miserrima vidi est enim poena et in atrocitate spectaculi, ut [in] "Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes" et "vidi egomet, duo de numero". 
     (2,6) pars magna fvi propter amissam coniugem. et hoc se commendat, ut paulo post "aut quid in eversa vidi crudelius urbe?" fando dum ipse dicit. alibi dum dicitur, ut "fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures", quia gerundi modus est. quidam per infinitivum modum dictum accipiunt. 
     (2,7) myrmidonvm Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est mærmhkaw vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono. myrmidonvm Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est mærmhkew, quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iungere; nam et post ait "hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles". avt dvri miles vlixi 'duri' non laboriosi, sed crudelis, ut "quem dat tua coniunx dura". nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas. miles vlixi] [sane] quaedam si singulariter proferantur, interdum gratiora sunt, ut "Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur". 'Ulixi' autem vetus genetivus est, ut "atque inmitis Achilli". 
     (2,8) temperet abstineat. 
     (2,9) praecipitat pro praecipitatur: verbum pro verbo, ut diximus. et duas causas praetendit, quibus dicit non posse universa narrari, dolorem et tempus. cadentia sidera aut epitheton est siderum, quae semper et oriuntur et occidunt; aut certe maiorem partem noctis vult esse transactam. per sidera autem noctem significat, quae somnos suadeat. 
     (2,10) casvs cognoscere cognoscendorum casuum: et Graeca figura est. 'casus' autem fortunam, pericula; nam si 'mortem' dixisset, 'nostrorum' debuit dicere.
     (2,11) et breviter praescribit, quia Dido dixerat a "prima dic, hospes, origine nobis". ergo non ad Didonis voluntatem, sed narrantis officium. et quibusdam hic hysterologia videtur; svpremvm postremum, ultimum dicit. eversionem enim Troiae tantum omissis superioribus narrat. 
     (2,12) qvamqvam animvs meminisse horret 'quamquam' melius praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est; nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen et "memini videre, quo aequior sum Pamphilo" et "memini me turribus altis Corycium vidisse senem". quod si fit et in verbis integris, ut "iuvat evasisse tot urbes", quanto magis in corruptis? refvgit propter metrum pro praesenti praeteritum posuit. 
     (2,13) incipiam deest 'tamen', quia, cum praeponitur 'quamquam', subiungi necesse est 'tamen'. fracti bello in hoc libro duplex intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videatur esse quod fugit. fracti bello] bene defendit causam suorum, quod in bello non inpares fuerint. sane amat in adversis hoc verbo uti, ut "fractae vires" et "frangimur heu fatis, inquit". fatisqve repvlsi oraculis: ut est "cum virgo poscere fata": secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, palladii conservatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur a Graecis; ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus. 
     (2,14) dvctores sonantius est quam 'duces', ut "regnatorem Asiae": quod heroum exigit carmen. labentibvs velocibus, ut "labere nympha polo" et "labere pinnis". cursu enim lapsus celerior est. 
     (2,15) instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris. et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis Serenus lyricus "'ad instar'" dixerit. 'instar' autem est ad similitudinem: unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta. eqvvm de hoc equo varia in historiis lecta sunt: ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent: unde est "aut haec in nostros fabricata est machina muros": ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt. aut quia equestri proelio victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; ut "pelago credas innare revulsas Cycladas". aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus. Palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.
     (2,16) aedificant translatio, ut Cicero "navem tibi aedificatam esse Messanae". item intexvnt ut ipse alibi "bis denas Italo texamus robore navis". aedificant] aedificari enim habitacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat homines recepturus; vel propter magnitudinem. intexvnt] quia naves texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur. abiete costas non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, ut "pars stupet innuptae donum exitiale Minervae". pinus in tutela quidem est matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est. abiete solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut "arma virum", alias in anapaestum, ut "fluviorum rex Eridanus". sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt. 
     (2,17) votvm oblatum: nam participium est. votvm p. r. s.] id est vovisse pro reditu. Accius in Deiphobo inscriptum dicit "Minervae donum armipotentes Danai abeuntes dicant". ea fama vagatvr hoc est reditus fama tantum fuit, non et simulationis; nam incipiunt et insidiae patefactae esse. ea fama vagatvr bene excusat, ne reus sit conscientiae. 
     (2,18) hvc pro illuc. hvc in equum, vel in hanc rem. delecta corpora delectorum virorum. sortiti contraria sunt dilectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos, qui includerentur. virvm pro virorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat. fvrtim num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt. 
     (2,19) caeco lateri pro caecis lateribus. et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum. cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut "et umbrosae penitus patuere cavernae". alii fustes curvos navium, quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt: unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt. 
     (2,20) ingentes ut diximus, epitheto levavit tapinosin. vtervmqve uterus est mulierum: nam praegnantis proprie est. quem modo ideo dixit, quia dicturus est "feta armis". alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustius "simulans sibi alvum purgari". venter qui videtur, ut Iuvenalis "Montani quoque venter adest abdomine tardus". sane et in tragoedia de hoc equo ¤gkæmona legitur; hinc ergo hic 'uterum' dixit. armato milite ut supra "ex hoste". armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, ut "ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus" pro Dardani; et alibi pluralem pro singulari, ut "desiste manum committere Teucris", cum solus esset Aeneas. 
     (2,21) tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit: unde Tenedos dicta est. ideo ergo ait 'notissima fama'. sic Cicero "Tenen ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur". tenedos insula est contra Ilium, quae ante Leucophrys dicta est; nam Tenes, Cycni filius, infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus vacuam tenuit: unde Tenedos dicta est. alii dicunt, quod se propter supra dictam causam ex ipsa insula in mare praecipitaverit. huius soror Hemithea fuisse dicitur. 
     (2,22) insvla dives opvm ut alibi "dives equum". et hic genetivo iungit, Statius, quod rarum est, et ablativo, ut "satis ostro dives et auro". priami dvm regna m. qui et ipsa a Graecis est. 
     (2,23) sinvs reductus litoris secessus. statio statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. male fida aut minus fida propter periculum navium, quia statio est, quam plagiam dicunt: aut certe fida Graecis. male hoc est 'in nostram perniciem', ut Lucanus de syrtibus "sic male deseruit": et hanc significationem raro invenimus. sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur. 'male' enim minutionem habet, non negationem. 
     (2,24) deserto vel ab his, qui Troianae partis erant; aut certe ideo 'deserto', ut facilius latere possint. condvnt pro abscondunt. 
     (2,25) abiisse petiisse 'abisse' dicimus et 'petisse', sed propter metrum epenthesis facta est. mycenas a parte totum, id est Graeciam. 
     (2,26) omnis tevcria subaudis 'gens'. et absoluta est elocutio. solvit quasi ante aerumnis vincti essent. 
     (2,27) pandvntvr portae signum pacis est, ut Sallustius "apertae portae, repleta arva cultoribus"; ut 'clausis portis' signum belli est "quae moenia clausis bellum acuant portis". ivvat ire autem, exire, aut ire longius. dorica castra mala est compositio ab ea syllaba incipere, qua superius finitus est sermo; nam plerumque et cacenphaton facit, ut hoc loco. sane Dorus Neptuni filius fuit, unde Dori originem ducunt. 
     (2,28) litvsqve relictvm quod nostrum fuerat. 
     (2,29) hic pro illic. et totum hoc ita accipiendum. tendebat tentoria habebat, ut "et latis tendebat in arvis". saevvs achilles propter Hectorem tractum. et talis ubique inducendus est, ut Horatius "iura neget sibi nata". 
     (2,30) classibvs hic locvs magis ad equites referre debemus, ut "et Ortinae classes": unde et classica dicuntur. acie hic exercitu. aliter "huc geminas nunc flecte acies". hic acies legitur et 'acie'. nam potest utrumque. 
     (2,31) pars stvpet [et mirantvr] figurate, ut "pars in frusta secant". innvptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere. donvm ŽmfibolÛa, non quod ipsa dedit, sed quod ei oblatum est. donvm exitiale quantum ad Troianos. 
     (2,32) primvsqve thymoetes ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit. qui cum dixisset quadam die nasci puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. sed Priamus Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. inde ergo nunc dicit 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur. alii volunt 'dolo' scilicet Graecorum, quo omnes decepti sunt. 
     (2,33) arce locari velut tutamen. et non incassum arcis Troianae prope multis locis mentio fit. in hac enim arce huiusmodi saxum fuisse dicitur, quod ab alio contritum sanguinem emitteret. namque Helenam ad incitandos in se amatores saepe ex hoc saxo lapillum uti fuisse solitam. 
     (2,34) sic fata ferebant ut etiam cives contra patriam sentirent. 
     (2,35) at capys quidam: non pater Anchisae. et bene nec se, nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae imminebat. quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus. alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea dari recti consilii principatum. hic est qui Capuam condidit. sed hoc post multa saecula claruit. nam his temporibus, quibus Caesar occidi habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem temporibus unum de genere conditoris periturum. 
     (2,36) pelago pro in pelagus. danavm insidias bene qui suadet ut praecipitetur, non dicit 'donum Minervae', sed 'Danaum insidias' et 'suspecta dona'. 
     (2,37) svbiectisqve vrere flammis 'que' copulativa coniunctio est, 'aut' disiunctiva. quomodo ergo has iunxit, cum non utrumque, sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur? poetarum est partem pro parte ponere, ut torvum pro torve, et volventibus pro volubilibus: coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, ut "saxum ingens volvunt alii radiisque rotarum" 'que' pro 've' posuit; nam sonantius visum est. antiqua tamen exemplaria 've' habere inveniuntur; 've' enim proprium significatum habet, ut interdum pro vel accipiatur. 
     (2,38) terebrare quidam aperire ac rescindere accipiunt, alii terebrare simpliciter accipiunt, quia adiecit temptare. et hinc ostenditur adversa sententia; non enim ab omnibus creduntur insidiae. 
     (2,39) incertvm instabile, unde est 'studia in contraria'. 'incertum' ergo aut temporale est, aut perpetuum epitheton vulgi. sane 'vulgus' magis masculini generis est, quam neutri, quia in 'us' exeuntia neutra in 'ris' mittunt genetivum, excepto 'pelagus', quod in hoc nomine creavit errorem. 
     (2,40) ante omnes aut perissologia est, quia dixit 'primus'; aut 'ante omnes', id est videntibus omnibus. 
     (2,41) laocoon omnia in 'oon' exeuntia tertiae sunt declinationis, ut Laocoontis Demophoontis Hippocoontis. ardens omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem. 
     (2,42) et procvl quidam hoc loco 'procul' 'unde primum exaudiri potuit' tradunt: alii 'iuxta' volunt, ut "serta procul". o miseri bene hoc coepit, quia non erant suadenti utilia credituri. qvae tanta insania? quia insanorum est contra se sentire. aut 'insania' dementia. 
     (2,43) creditis avectos hostes vehementius est, quam si dixisset 'non navigaverunt'. 
     (2,44) dona carere dolis danavm? ordo est 'dona Danaum', non 'dolis Danaum'; non enim quaecumque sunt dona Danaum sunt. sic notvs vlixes? quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa. hic sane Ulixes, filius Laertae, Penelopae maritus fuit. qui filios habuit Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio cum is ipse patrem quaereret, occisus est. huic Ulixi primus Nicomachus pictor pilleo caput texisse fertur. huius post Iliense bellum errores Homerus notos omnibus fecit. de hoc quoque alia fabula narratur. nam cum Ithacam post errores fuisset reversus, invenisse Pana fertur in penatibus suis, qui dicitur ex Penelope et procis omnibus natus, sicut ipsum nomen Pan videtur declarare: quamquam alii hunc de Mercurio, qui in hircum mutatus cum Penelope concubuerat, natum ferunt. sed Ulixes posteaquam deformem puerum vidit, fugisse dicitur in errores. necatur autem vel senectute, vel Telegoni filii manu aculeo marinae beluae extinctus. dicitur enim, cum continuo fugeret, a Minerva in equum mutatus. 
     (2,46) in ligno bene 'ligno' quasi dissuasorie, non simulacro, ut paulo post "ducendum ad sedes simulacrum". nam in suasione vel dissuasione tam sensus quam verba considerantur. ligno] adfectavit tapinosin dicens 'ligno'; infirmare enim vult fictam eorum religionem. 
     (2,47) inspectvra domos, bene 'inspectura'; muris enim portisque deiectis, qui apud Troiam hoc machinamento perrupti sunt, necesse erat domos inspici. ventvraqve desvper vrbi hoc est oppressura civitatem. 
     (2,48) avt aliqvis latet error non confirmat, ut plus in eo fraudis videatur esse, quam fuit. error id est dolus, ut "inextricabilis error". et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur.distinguendum sane 'error', et sic dicendum 'equo ne credite Teucri'. item 'quicquid id est, timeo', hoc enim melius est. eqvo latet id est sub praetexto, sub specie equi. alii 'equo' in equo accipiunt. [ne] credite [ne] confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona. 
     (2,49) qvicqvid id est 'timeo' inquit 'quicquid omnino in equo est; ceterum Danaos, etiam dona ferentes'. 
     (2,51) in latvs quidam inter ventrem et latus percussum intellegunt. [multi ita volunt intellegi 'in latus stetit, in alvum contorsit hastam.'] quidam deesse aliquid putant, ut sit sensus 'inclinans se in latus ad ictum vehementiorem intorsit hastam', nam si latus equi accipias, contrarium erit quod subiunxit 'alvum'. feri quadrupedis: ab eo quod toto corpore feratur, ut "pectebatque ferum" et paulo post "saucius at quadrupes". cvrvam alvum Plautus masculino ait genere, quo non utimur. percussum sane intellegimus inter ventrem et latus. 
     (2,52) recvsso pro concusso, praepositio pro praepositione. 
     (2,53) cavae cavernae Graeca figura, ut 'vitam vivere', 'mortem mori'. quae autem a veteribus cavernae appellatae sint superius dictum est. 
     (2,54) fata devm 'fata' modo participium est, hoc est 'quae dii loquuntur', ut Statius et vocem fata sequuntur". si mens non laeva fvisset Troianorum scilicet; bene ergo divisit. sane laeva modo contraria. et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut "intonuit laevum", quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt. 
     (2,55) foedare dilacerare. foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, ut "sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis", Sallustius "foedi oculi". alii 'foedare' secundum Graecos accipiunt. quid enim foedius, quam duces Graecorum latentes deprehendi? latebras autem amare dixit. 
     (2,56) stares si 'staret' legeris, 'maneres' sequitur propter õmoiot¡leuton. et est apostropha. 

Aufgabenvorschläge:

  1. Nicht der Dichter, sondern Aeneas selbst erzählt den Untergang Troias, der den Ausgangspunkt und den Anlass seiner Fahrt darstellt, und die Abenteuer der Fahrt im Verlaufe des Geschehens. Diese Erzähltechnik nennt man Apologtechnik. Das Vorbild für Vergils Aeneas ist Homers Odysseus bei den Phäaken: auch er wird dort zum auktorialen Erzähler. Überlegen Sie, worin die Vorteile dieser Erzähltechnik für die Komposition des Gesamtwerkes liegen?

    • Umschichtung und Raffung der Gesamthandlung  im Sinne der aristotelischen "Einheit der Handlung"; Erzählablauf und Handlungsablauf sind nicht einander parallel. 

    (Vgl. dazu ausführlich Heinze S.2ff und 436ff, in seiner Würdingung der Komposition der Aeneis)

  2. Man hat sich gewundert, dass Vergil die Auslösung der Handlung nicht mit der Abfahrt des Aeneas von der Küste Troias beginnen lässt (So Homer mit Odysseus und römische Vorgänger Vergils mit Aeneas): Überlegen Sie, was Vergil dazu gebracht haben könnte, die "Zerstörung der Stadt" (Iliupersis) in seine Kompositionsplan mit einzubeziehen!

    • Wir halten in diesem Zusammenhang den Aspekt der Symmetrie für wichtig: So wie das Ziel ("Telos") der Aeneis weit über die Ankunft des Aeneas in Italien hinausweist und seine Vollendung ("Telos") erst mit Augustus erfährt, müssen auch die Ursachen ("Aitia") weiter zurückreichen als bis zur Abfahrt. Der weit ausgreifenden Teleologie der Handlung entspricht eine weiter zurückgreifende Aitiologie. Der Wirkzusammenhang, der vom Anfang und Ende her in die Handlung hineingespiegelt und auf Aeneas als seinen Träger und Kristallisationspunkt fokussiert wird,  ist viel weiter gespannt als etwa in der Odyssee. 
    • Heinze, S.2: "᾿Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν hebt Odysseus seine Erzählung an. Da beginnt auch wirklich die Fabel der Odyssee. Die Fabel der Aeneis beginnt mit Ilions Zerstörung, denn da hat die Mission des Helden ihren Ursprung, die Überführung der troischen Penaten nach Latium."

    Aenea-Handlung als Spiegel

    Zur Fragestellung und anderen Lösungsmöglichkeiten vgl. W.Suerbaum S. 136ff

  3. Gliedern Sie die Laokoonszene (2,1-56) möglichst präzise!
1-13 Die Erzählsituation: Die Aufmerksamkeit richtet sich auf Aeneas. Er beginnt zu erzählen
3-9 Gründe, die gegen die Erzählung sprechen
3-8 Die Wunde des Schmerzes ist noch nicht vernarbt ('renovare")
8-10 Die Nacht beginnt schon
10-13 Aeneas stellt seinen "horror narrandi" hinter dem "amor cognoscendi" seiner Gastgeberin zurück und ist zurErzählung bereit.
13-20 Das Hölzerne Pferd: Bau, Verwendung, Intrige
13-14 Die Hoffnungslosigkeit der Griechen
15-16 Der Bau des Holzpferdes (Anbringen der Planken)
17-20 Die Intrige: Das Verbergen der Helden und das Ausstreuen der Täuschung
21-24 Tenedos und sein Dienst für die Griechen (eins berühmt - jetzt armselig)
25-30 Die Trauer und Erstarrung der Troianer löst sich. Sie strömen in das ehemalige Lager der Griechen, um alles mit eigenen Augen zu sehen.
31-56 Das Trojanische Pferd in der Diskussion
31-39 allgemeines Staunen und geteilte Meinungen
31-32 teils nur staunende Bewunderung
32-34 pro: Thymoetes: in die Stadt bringen und auf der Burg aufstellen
35- contra: Capys und andere
37 entweder ins Meer stürzen und verbrennen
38 oder durchbohren und untersuchen
39 allgemeine Zerrissenheit
40-56 Laokoon-Szene
40-41 Laokoon eilt in großer Begleitung von der Burg herunter
42-49 Brandrede Laokoons:
42-44 Eine Fülle vor Gutgläubigkeit warnender rhetorischer Fragen.
45-48 Verschiedene Erklärungsverusche (Versteck, Mauerbrecher, Spionagezwecke, Trug (error))
49 Abschließende Warnung ("quidquid id est,...")
50-53 Laokoons Speerwurf
54-56 Auktoriale Stellungnahme des Erzählers (Aeneas): fata und laeva mens standen einem Erfolg Laokoons entgegen.
Sententiae excerptae:
w36
1236 Et quorum pars magna fui.
  Und worin ich eine große Rolle spielte.
  Verg.Aen.2,6
1440 Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
  Was dies auch sei, ich fürchte die Danaer, selbt wenn sie Geschenke bringen.
  Verg.Aen.2,49
1961 Sic notus Ulixes?
  So schlecht kennt ihr den Odysseus?
  Petron.39,3; Verg.Aen.2,44
Literatur:

23 Funde
3404  Adkin, Neil / More Yukky Virgil
Aeneid 2,410-15
in: Herm. 134/2006, 398
abe  |  zvab  |  look
3543  Albrecht, Michael von
Vergil. Bucolica, Georgica, Aeneis. Eine Einführung.
Heidelberg (Winter, Heidelberger Studienhefte zur Altertumswissenschaft) 2006, 2/2007
abe  |  zvab  |  look
3685  Atwood, E.B. / Whiteaker, V.K.
Excidium Troiae
Cambridge, Mass. 1944
abe  |  zvab  |  look
3684  Austin, R.G.
P.Vergili Maronis Aeneidos liber secundus, with a commentary by R.G.Austin
Oxford 1,1964; 1966
abe  |  zvab  |  look
3725  Berres, Th.
Vergil und die Helenaszene, mit einem Exkurs zu den Halbversen
Heidelberg 1992
abe  |  zvab  |  look
2640  Berres, Thomas
Vergil und die Helenaszene, mit einem Exkurs zu den Halbversen
Heidelberg: Winter: 1992
abe  |  zvab  |  look
3848  Blümel, A.
Lüge des Sinon - Zum Anfang des 2.Buches der Aeneis des Vergil
in: AU XVIII 1,56
abe  |  zvab  |  look
3687  Bömer, F.
Rom und Troia
Baden-Baden 1951
abe  |  zvab  |  look
3649  Büchner, K.
P.Vergilius Maro. Der Dichter der Römer
Stuttgart, 3/1961 (SD aus der RE)
abe  |  zvab  |  look
3773  Duhn, M.v.
Gleichnisse in den ersten sechs Büchern von Vergils Aeneis
Diss.Hamburg 1952
abe  |  zvab  |  look
3726  Gall, D.
Ipsius umbra Creusae – Creusa und Helena
Mainz 1993
abe  |  zvab  |  look
3690  Kleinknecht, H.
Laokoon
in: Herm.79,1944, S.66ff. [in: Oppermann: Vergil WBG 1966 (WdF 19)]
abe  |  zvab  |  look
3538  Klingner, Friedrich
Virgil. Bucolica, Georgica, Aeneis
Zürich, Stuttgart (Artemis) 1967
abe  |  zvab  |  look
3727  Knox, B.M.W.
The serpent and the flame: The imagery of the second book of the Aeneid
in: AJPh 71, 1950, 379-400
abe  |  zvab  |  look
3819  Maurach, G.
Der vergilische und der vatikanische Laokoon
in: Gymn 99/1992
abe  |  zvab  |  look
3691  Merguet,H.
Lexicon zu Vergilius
Leipzig 1912; ND: Darmstadt 1961
abe  |  zvab  |  look
3693  Schauenburg, K.
Äneas und Rom
in: Gymn. 67,1960, 176ff.
abe  |  zvab  |  look
3851  Steinmeyer, H.
Laokoonszene in Vergils Aeneis (Verg.Aen.2,40-66; 2,199-233)
in: AU X 1,5
abe  |  zvab  |  look
3568  Vergil / Conington, Nettleship
Vergil (Publius Vergilius Maro): The Works of Virgil. With a Commentary by John Conington and Henry Nettleship. I-III.
London 3/1883-5/1898 (Ndr.: Hildesheim, Olms, 1963)
abe  |  zvab  |  look
3569  Vergil / Forbiger
P.Vergili Maronis opera. ad optimorum librorum fidem edidit perpetua et aliorum et sua adnotatione illustravit... Albertus Forbiger. Pars I: Bucolica et Georgica - ParsII: Aeneis I-VI Pars III: Aeneis VII-XII, carmina minora, dissertatio de Vergili vita et.. Indices.
Leipzig (Hinrichs) 4,1872-1875
abe  |  zvab  |  look
3570  Vergil / Heyne
P.Vergilii Maronis Opera, in tironum gratiam perpetua annotatione novis curis illustrata a Chr. Gottl. Heyne. Tomus I: P.Vergilii Maronis vita. Eclogen, Georgica, Aeneis I-IV. - Tomus II. Aeneis V-XII. Indices
Leipzig (Caspar Fritsch) 3,1800
abe  |  zvab  |  look
3537  Vergil / Osiander, Hertzberg
Die Gedichte des Publius Virgilius Maro:
  1. Die Idyllen und das Gedicht vom Landbau, übers. v. C.U.v.Osiander;
  2. Kleinere Gedichte, welche dem Virgil ugeschrieben werden, übers. v. W.Hertzberg;
  3. Die Aeneide, übers. v. W.Hertzberg
Stuttgart, Metzler, 1853
abe  |  zvab  |  look
3676  Weidner, A.
Commentar zu Vergil's AeneisBuch I und II.
Leipzig 1864
abe  |  zvab  |  look
Twittern
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/verg/VergAen2_1.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:01